MARIUS

MARIUS
I.
MARIUS
Arviragi fil. Britannorum Rex, Pictos vicit. A. C. 70. Ei successit fil. Coylus, A. C. 93. Polyd. Virg. hist. l. 2. et 3.
II.
MARIUS
interremptis Victorinô, Lollianô et posthumô, triduô tantum imperavit: vir quidem strenuus, ac militaribus usque ad Imperium gradibus evectus. Antea opifex fuerat ferrarius, cuius manus vel ad feriendum, vel ad impellendum robustissimae fuerunt: nam fortissimos quosque unô digitô sic afflixit, ut quasi ligni vel ferri ictu percussi dolerent Huius concio prima fuit. Occisus est a quodam milite, quem dedignari ac spernere videbatur, cum tamen eius quondam miles ille operarius in fabrili officina fuisset, dixisseque fertur inter occidendum, Hic est gladius, quem ipse cudisti.
III.
MARIUS
oppid. Laconiae.
IV.
MARIUS
praenomine Caius, vir strenuus fuit, ex municipio Arpinate humili locô natus, qui multos annos vitam rusticam egit, procul ab urbanis negotiis. Deinde per ordinem primis honoribus functus, legatus Metellum in Numidia criminando, Consulatum adeptus, an. 647. Urb. Cond. Iugurtham captum ante currum egit. Propert. l. 3. Eleg. 4. v. 16.
Consule cum Mario victe Iugurtha sedes.
Tantam fortitudinis suae opinionem Romanorum animis infixam reliquit, ut imminente Cimbrorum Teutonumque terrore, quinque continuos Consulatus ei detulerint; unde Ovid. l. 4. Ep. 3. ex Ponto v. 46.
Consule quo toties Roma superba fuit.
Propert. l. 2. Eleg. 1. v. 24.
Cimbrorumque minas et benefacta Mari.
Hinc Cicer. (qui de Consulatu eius carmen scripsit) pro C. Rabirio, C. Marius pater patriae. Et pro Sextio. Ad salutem Romani Imperii natus. Dictus et Tertius Romae conditor. Sextum Consul cum Catulo factus, Cimbros in Gallia, Pyramide, cuius fundamenta adhuc cernuntur, in via regia, quae Aquis Sextiis ad Fanum S. Maximini ducit, erectâ, An. 652. Urb. Cond. Teutonas in Italia vicit, deque his triumphavit; Cimbricô bellô primum profligatus in somnio praemonitus est, victoriam se consecuturum, si prius diis victimam filiam nomine Calphurniam faceret. Patriae igitur charitati naturâ postpositâ, eô factô victoriam comparavit. Duae adhuc hisce temporibus in Germania arae sunt, quae eô tempore, quô victoriam Marius est consecutus, tubarum clangorem edunt, Plut. in Mario. Saturninum
Tribunum Plebis hôc Consulatu, quod seditiosus esset, necavit, et in Asiam transgressus Mithridatem lacessivit, novi triumphi materiam quaesiturus. Cuius belli cura postea Sullae demandata cum alibi occupatus Marius esset, tamen C. Sulpitiô Tribunô Plebis annitente, Mario denuo commissa est. Hinc Sulla Romam reversus, cum potentior evasisset, Tribunô occisô, Marium fugavit: qui victus a Sylla Minturnis in palude latuit: inventus, et in carcerem coniectus, immissum percussorem Gallum vultus auctoritate, et his verbis, Tune homo audes occidere Caium Marium? deterruit, acceptâque naviculâ in Africam traiecit, ubi diu exulavit. Mox Cinnanâ dominatione revocatus, caesis inimicis septimô Consulatu, an. 668. Urb. Cond. morbô, aut (ut quidam ferunt) voluntariâ morte decessit. Hic cum in cruribus varices haberet, praebuit varicosum crus medico secandum, et dum secaretur, neque suspirans, neque supercilia contrahens, pertulit sectionem: Cumque medicus alterum crus secare vellet, minime assensum praebuit, dicens, Curationem tantô dolore dignam esse non arbitror. Vide porro Velleium Paterc. l. 2. Sallust. de bell. Iugurth. Liv. l. 64. et 65. Brev. Flor. l. 3. c. 3. Aurel. Vict. de Vir. Ill. c. 67. Euttop. l. 4. et 5. etc. Habuit filium Marium nomine, qui cum esset 27. annor. Consulatum invasit: quem honorem mater tam immaturum flevit. Hic patri saevitiâ similis Curiam armatus obsedit, et inimicos trucidavit. Tandem et ipse crudelissimô mortis genere Catuli manes placatum missus est, Vide Lucan. l. 2. sed hic fuit M. Marius, Caii frater. Iuvenal. Sat. 8. v. 245.
Arpinas alius Volscorum in monte solebat
Poscere mercedes alienô lassus aratrô,
Nodosam posthaec frangebat vertice vitem,
Si lentus pigrâ muniret castra dolabrâ.
Hic tamen et Cimbros, et summa pericula rerum
Excipit, et solus trepidantem protegit urbem.
Idem Sat. 10. v. 276.
Exsulium, et carcer, Minturnarumque paludes,
Et mendicatus victâ Carthagine panis
Hinc causas habuêre. Quid illô cive tulisset
Natura in terris, quid Roma beatius unquam,
Si circumductô captivorum agmine, et omni
Bellorum pompâ animam exhalâsset opimam,
Cum de Teutonico vellet descensdere curru.
Lucan. l. 2. v. 69. s.
Cum post Teutonicos victor, Libycosque triumphos
Exul limosâ Marius caput abdidit ulvâ.
Stagna avidi texêre soli, laxaeque paludes
Depositum, Fortuna, tuum: mox vincula ferri
Exedêre senem. longusque in carcere paedor.
Consul, et eversâ felix moriturus in urbe
Poenas ante dabat scelerum, Mors ipsa refugit
Saepe virum, frustraque hosti est concessa potestas
Sanguinis invisi, primo qui caedis in ictu
Diriguit, ferrumave manu torpente remisit.
Viderat immensam tenebroso in earcere lucem,
Terribilesque Deos scelerum: Mariumque futurum:
Audieratque pavens: Non haec contingere sas est
Colla tibi: debet multas hic legibus aevi,
Ante suam, mortes: vanum depone furorem, etc.
v. 88. s.
—— Idem pelagô delatus iniquô
Hostilem in terram, vacuisque mapalibus actus,
Nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae,
Et Poenos pressit cineres. Solatia fati
Carthago, Mariusque tulit: pariterque iacentes
Ignsvêre Deis. Libycas ibi colligit iras,
Ut primum Fortuna redit: servilia solvit
Agmina: conflatô saevas ergastula ferrô
Exseruêre manus. ——
v. 98. s.
—— Pro fata! quis ille,
Quis suit ille dies, Marius quô maenia victor
Corripuit? quantôque gradis mors saeva cucurrit? etc.
v. 130. s.
Septimus hae sequitur, repetitis fascibus, annus:
Ille fuit vitae Mario modus, omnia passo,
Quae peior fortuna potest, atque omnibus uso.
Quae melior, mensoque bomini quid fata pararent.
Nic. Loydius.
V.
MARIUS
praenomine Sextus, Hispaniarum ditissimus, delatus incestâsse filiam est saxô Tarpeiô deiectus: revera ut magnam pecuniae vim aurariasque eius Tiberius occuparet: Ser. Galbâ, L. Sullâ Consulibus, Tracit. l. 6. Annal. c. 19.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Marius — ist ein männlicher Vorname und Familienname. Inhaltsverzeichnis 1 Herkunft und Bedeutung 2 Namenstag 3 Bekannte Namensträger 3.1 Name in der Antike …   Deutsch Wikipedia

  • Marius — may refer to: Marius (name), a male given name, a Roman family name, and a modern surname Gaius Marius, Roman general and statesman. Marius (crater), on the Moon Marius Hills, on the Moon Marius (film), written by Marcel Pagnol Marius (Anderson) …   Wikipedia

  • Marius — hace referencia a: Marius Petipa, bailarín y coreógrafo francés; Simon Marius, astrónomo alemán; Marius Jacob, anarquista ilegalista francés. Esta página de desambiguación cataloga artículos relacionados con el mismo título …   Wikipedia Español

  • Marius — (Caius) (157 86 av. J. C.) général et homme politique romain. D origine modeste, élu tribun du peuple en 119 av. J. C., préteur (116), consul (107), il vainquit en Afrique le roi de Numidie, Jugurtha (105), puis fut élu cinq autres fois consul… …   Encyclopédie Universelle

  • Marius — masc. proper name, from L. Marius, name of a Roman gens …   Etymology dictionary

  • Marius — Marius, 1) Cajus Mar., Sohn eines Land mannes, geb. 156 v. Chr. in Careatä bei Arpinum, wurde Soldat, zeichnete sich zuerst unter Scipio [896] Africanus vor Numantia aus u. schwang sich dann durch Tapferkeit zu den höchsten Stufen bei der Armee… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Marĭus — Marĭus, Gajus, röm. Feldherr, geb. 156 v. Chr. in dem Dorf Cereatä bei Arpinum im Volskerland als Sohn eines Landmanns, zeichnete sich schon im Numantinischen Kriege so sehr aus, daß Scipio Africanus ihm eine glänzende kriegerische Laufbahn… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Marius — Marĭus, Gajus, röm. Feldherr, geb. 155 v.Chr. in Arpinum, 107 86 siebenmal Konsul, besiegte 107 und 106 Jugurtha, 102 die Teutonen bei Aquä Sextiä, 101 mit Lutatius Catulus die Cimbern bei Vercellä. Der mißglückte Versuch, seinem Nebenbuhler… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Marius — Marius, Cajus, röm. Feldherr, geb. 157 v. Chr. zu Arpinum, der Sohn eines Bauers, schwang sich durch militärisches Verdienst empor. wurde Volkstribun u. wegen seines glühenden Hasses gegen die Vornehmen der Liebling des gemeinen Volkes, das seit… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Marius — m Latin name, used in English, German, French, and other European languages: from a Roman family name of uncertain derivation. It is probably from Mars, the name of the Roman god of war, or from the adjective mas (genitive maris) male, virile. A… …   First names dictionary

  • Marius — [mer′ē əs] Gaius 157? 86 B.C.; Rom. general & statesman …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”